maius cogitari non potest, est quo maius cogitari potest. Sed certe hoc
esse non potest. Existit ergo procul dubio aliquid quo maius cogitari
non valet, et in intellectu et in re.
Capitulum III.
Quod non possit cogitari non esse.
Quod utique sic vere est, ut nec cogitari possit non esse. Nam
potest cogitari esse aliquid, quod non possit cogitari non esse; quod
maius est quam quod non esse cogitari potest. Quare si id quo maius
nequit cogitari, potest cogitari non esse: id ipsum quo maius cogitari
nequit, non est id quo maius cogitari nequit; quod convenire non potest.
|
|