Salimbene de Adam: Cronica

Pag 275


qui multiplicati erant nimis et capiebant homines et ducebant
ad carceres, ut se redimerent pro pecunia. Et boves áuferebant et
comedebant vel vendebant. Et nisi se redimerent, suspendebant
eos per pedes et per manus et dentes eis abstrahebant et buffones
sive rospos ponebant in ore ipsorum, ut citius se redimerent;
quod erat eis amarius et abominabilius omni morte; et crudeliores
demonibus erant. Et ita libenter videbat homo hominem
tempore illo euntem per viam, sicut libenter videret diabolum.
Semper enim suspicabatur unus de alio quod vellet eum capere
et ad carcerem ducere, ut essent redemptio anime viri divitie eius,
Prover. XIII. Et in solitudinem redacta est terra, eó quod non
esset nec cultor nec transiens per eam. Nam in diebus Friderici,
ex quo maxime ab imperio fuit depositus, et Parma contra eum
rebellavit et levavit calcaneum, quieverunt semite; et qui ingrediebantur
per eas, ambulaverunt per calles devios
, Iudicum V.
Et multiplicata sunt mala in terra; et multiplicate sunt aves
et bestie silvestres vehementer nimis, ut faxiani et perdices et
qualie, lepores et caprioli, cervi, bubali, porci silvestres et lupi
rapaces. Non enim inveniebant in villis secundum antiquam consuetudinem
quas comederent bestias, agniculos sive oves, eó quod
ville totaliter essent combuste. Et ideo lupi, congregati in maxima
multitudine circa foveas alicuius civitatis, clamabant clamoribus
magnis pre nimia famis angustia. Et ingrediebantur civitates de
nocte et devorabant homines qui sub porticibus dormiebant seu
in plaustris, nec non et mulieres et parvulos. Quandoque etiam
perfodiebant parietem domorum et suffocabant parvulos in
cunabulis.
Nullus posset credere, nisi vidisset, sicut ego vidi, horribilia
que fiebant tempore illo, tam ab hominibus quam a bestiis diversimodi
generis. Vulpes etiam multiplicate sunt nimis, in tantum
ut etiam due ascenderent infirmitorii tectum apud Faventiam
propter duas gallinas que sub crina inferius erant, tempore Carnisprivii;

Torna all'inizio