Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 180

Liber III


conati sunt, passiones appellavere. Cicero nunc eos morbos, nunc aegritudines, nunc affectiones vocat. Nos de verbo magnopere solliciti non sumus, modo constet, id esse vehementem quandam, ut diximus, animi passione et commotionem. Ea ex opinione quandam in animos nostros proficiscitur. Quoniam autem omnis opinio aut boni aut mali est, ut species affectuum duae sint, una quae bonum, altera quae malum quadam opinione concipiat: his nos bonum aut malum aut praesens aut futurum opinari possumus. Hae duae species alias rursus totidem ex sese pariunt quatuorque omnes efficiunt. Quarum duae bonum aut praesens aut futurum; duae malum, sub eadem temporis ratione, respiciunt. Ac futuri quidem boni, cupido sive spes: praesentis, voluptas sive laetitia nominatur. mali vero futuri, metus sive timor: praesentis, dolor sive tristitia esse dicitur. Ex his vero quatuor, quasi fontibus, species pene innumerabiles oriuntur: quae quoniam non huius institutionis sunt, non sunt a nobis omnes hoc loco explicandae. Insignes enim attigisse, satis erit. ex illis certe cognoscentur. Sunt igitur insignes ex eo genere, quae ad futurum bonum pertinent, amor, cupido, spes, audacia, ira: his contrariae, quae ad futurum malum spectant, sunt, odium, abominatio, desperatio, metus. Irae vero nullus affectus est

Torna all'inizio