Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

887


vel contorte reducatur. Ne quid ambigue : ambiguatim narratio
vitiat in arida (?). Ne quam in aliam : hic repetit quatuor condictiones
brevitatis positas in capitulo precedenti, ita quod hic materiam
(?)*** ne quam ; ibi, Ne ab ultimo , aliam; ibi, Non longe ,
tertia<m>; ibi, Ne quid , quartam. Et si sequimur : hic
generaliter docet, quod alie condictiones brevitatis ab istis, que hic
repetite sunt, debent esse condictiones dilucide narrationis. Precepta :
que sunt VI, quia gaudent novitate et brevitate moderni. Cognitu
id est ad cognoscendum.
Sive consuetudo : hec est prima conditio verisimilis narrationis.
Debemus enim in narrando servare morem. Est mos consuetudo
a populo approbata; unde si volumus loqui de successione regni Persarum
vel Francorum, debemus servare morem in dicendo quomodo
regna illa in re successoria *** possidentur. Oppinio : oppinio
est quod a sapientibus dicitur. Oppinio autem hic accipitur pro
eo quod comuniter creditur vel tractatur. Unde si narremus fratrem
minorem inventum fuisse in caupona ludentem ad çardum,
oppinio comunis hec non ***. Natura : ut si narremus puellam VII
annorum fuisse defloratam, hoc non patitur natura nec esset verisimilis
narratio. Si spatia te(m)porum : hec est quarta conditio quam
debet habere narratio verisimilis, in qua tale ponatur exemplum:
nam <ut> si diceremus, quod rumores, qui hodie facti fuerunt Bononie,
fuissent facti Parisius die pristina. Dignitates personarum : ut
<si> dice<re>tur de episcopo Bononiensi, quod fuisset visus in corea
dominarum, coriçans cum eisdem, non crederetur, quia persona dignitatis
hoc credi nullatenus permictit. Consiliorum : ut <si> diceretur,
quod aliquis, de consilio penitentiarii pape, hominem interfecit
non crederetur, quia hoc nullus bonus homo consuleret. Locorum opportunitates :
ut si diceretur, quod in platea comunis Bononie ora tertia,
die sabati fuisset vidua violenter construpata non crederetur,
quia loci opportunitas hoc non permicteret. Nota. Refelli : hic reddit
singula singulis quantum ad IIII or ultima membra, nisi quod
ordinem non sequitur superius positum, quia parum te(m)poris fuisse
respondet spatio temporum; causam nullam : ad consiliorum rationes;
locum ydoneum ad locorum opportunitates; aut homines

Torna all'inizio