Pharaone luti et palearum premebatur angariis, nullum Deo sacrificium Israeliticus populus
legitur obtulisse. Divinis namque Moises vocibus intonabat: 'Dimitte, inquit Dominus,
populum meum, ut sacrificet mihi in deserto.' Exeatur igitur de Egipto, ut divinae servitutis
possit exhiberi misterium ! Nulla enim conventio Christi cum Belial, nulla societas
luci ad tenebras. Pharao vero verberibus castigatus, ut abiret populus, adquievit, sed,
ut a suae potestatis dominio per integrum triduum separaretur, cruda superbia tumidus
refutabat. Quia inimicus ille, qui per Pharaonem intelligitur, non vult nos per integrum
triduum ab eo separari; aut enim operatione aut locutione aut etiam cogitatione lutei
operis edificia aeterno igni obnoxia semper ut construamus, imperat. Sed Israel liberator,
Egipti servitute deposita, Pharaonis imperio derelicto, vult nos triduo ab eo separari
et in solitudine illa sibi sacrificari, in qua prophetarum ille eximius, qui in regali
aula positus et ex potestate Pharaonis exutus, manens dicebat: 'Ecce elongavi fugiens,
mansi in solitudine. '
2. Venerabilis itaque illa Cluniacensis congregatio, in qua nihil servitutis sibi vendicat
Egiptus, nullum de triduo Pharao sibi retinet diem, quanto a iugo terrenae dominationis
est libera, tanto melius vivit devota. Sed antiquus ille totius sanctitatis inimicus huius
loci sanctae invidens libertati quendam contra eum episcopum suis stimulis incitavit.
Droco siquidem Matiscensis ęcclesiae presul in prefato venerabili monasterio illicitae sibi potestatis ius
quoddam temptabat arripere et indebitae sibi censurae ferulam super eiusdem loci monachos
moderare. Ad tantam itaque furoris audaciam episcopus ille devenit, ut armata manu militum
constipatus quasi temerarius invasor ad monasterium usque pervenisset; antiquam huius loci
libertatem superbo pede conculcans et apostolicae sedis privilegia pro nihilo ducens, ęcclesiam
sancti Maioli, quae contigua est monasterio, et plures ipsius monasterii monachos
inconsulto anathemate pregravavit.
3. Tunc venerabilis Ugo, eiusdem monasterii pater, huius presumptionis novitate non potuit
non dolere, pastorali siquidem intuens providentia et a suae nobilitatis statu locum non
parum deficere et totius congregationis animos insolito merore turbare. Sed ne huius
pravitatis lepra quasi pro consuetudine velut inportunus cancer inserperet et tantae sanctitatis
locus degeneris consuetudinis postmodum laboraret infamia, monasticae disciplinae se
munivit consilio, quo et ab huius molestiae novitate monasterium nobiliter defensavit
et secularis potentiae vindicta eius sanctitatem non obfuscavit. Vir itaque ille, qui non
solum religione, sed et pastorali prudentia incedit valde munitus, cuius etiam angelica facies
interioris hominis indicat sanctitatem, in prefatae tempestatis turbine constitutus apostolicae
sedis decrevit adire concilium et, ut ex huius perturbationis gurgite ad quietae stationis
portum perveniret incolumis, solam sancti Petri festinavit intrare naviculam. Tunc
coram sancto concilio, prout erat facundus orator, fida et honesta proclamatione ita suae
incommoditatis querelam deposuit et istius negotii causam, prout evenerat, peroravit, ut ad
misericordiam et auxilium corda audientium provocaret. Omnes nempe, qui huius loci
sanctitatem vel visu proprio vel fama nuntiante cognoverant, ex tam sinistro rumore turbabantur
et novam illius episcopi factionem publice detestabantur; et ne tantae sanctitatis tantaeque
libertatis locus a suae libertatis tramite vel parum deficeret, piae compassionis intuitu coeperunt
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|