Guido Faba: Epistole

370


discretio. Item paveo fortiter vestris petitionibus consentire:
nam cum indignus sim ad officium pastorale, si navem
gubernandam recipiam qui remum ducere nondum novi,
vehementer dubito ne propter naute defectum in mare Petri
navicula demergatur. Confugiens igitur ad clementiam Dei patris,
in quo totius consistit misericordie plenitudo, electioni
vestre concorditer de me facte consentio reverenter, largitori
supplicans gratiarum, ut insufficientiam meam dignetur omni
tempore misericorditer adiuvare: quia nullum potest esse boni
operis edificium, cui Christum suum non subicit fundamentum.
XXII.
Alia responsiva electi non recipientis episcopatum.
Plana fugere et sequi sublimia res est saluti sepius inimica.
Sciens igitur firmiter et cognoscens mihi deesse merita
que in pontifice requiruntur; qui non solum preesse sed prodesse
debet, et ostendere in se ipso qualiter altos oporteat
conversari; episcopalis onus honorabile dignitatis recipere non
presumo, velut importabilem sarcinam et mee gravem nimium
parvitati, pro quo redderem celesti Domino rationem in die
indicii de sanguine subditorum. Quare de tanta honorificentia
Deo gratias referens atque vobis, quibus placere semper desidero
per servitia gloriosa, electioni de me facte in ecclesia
vestra renuntio spontanea voluntate, et iuri, si quod mihi
competit, in eadem; ita quod electio revertatur libere ad capitulum
unde venit.
XXIII.
De episcopo ad episcopum
super receptione testium in aliqua causa.

Venerabili in Christo fratri et amico speciali domino M.
Dei gratia Imolensi episcopo multa sapientia et honestate fulgenti,

Torna all'inizio