Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 574


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut non esset sapiens qui thesaurum in loco
mundo conservabilem, in immundo reponeret; ita esset valde insipiens qui thesaurum
non aliter conservabilem, non etiam in immundo loco collocaret; et
praecipue si emundandi thesaurum possibilitas remaneret. Dico etiam, quod
anima habet talem naturam ut tali corpori uniatur; unde si tali corpori non uniretur,
oporteret quod vel omnino anima non crearetur, vel quod alterius naturae
esset; et si alterius naturae esset, haec natura non esset. Unde constat quod
hanc naturam conservari impossibile est nisi per hunc modum.
Ad secundum dicendum, quod poena inferni est duplex. Quaedam est quae pro
peccato actuali debetur; et ista est corruptio alicuius boni quod etiam ex naturalibus
principiis naturam humanam consequitur; unde iniustum esset ut aliquis
talem poenam subiret nisi per hoc quod propria culpa illam meruisset.
Quaedam vero poena est originali debita, quae nihil subtrahit eorum quae
naturae ex principiis suis debentur, sed aliquid humanam facultatem excedens
tollit, ad quod tamen ordinata erat per aliquid naturae gratis collatum; unde
nulla iniuria isti homini fit, si non sibi datur quod suae naturae non debetur
secundum quod eam accepit.
Ad tertium dicendum, quod lepra est corruptio illius boni quod principia naturae
consequitur, et sanari non potest; sed originalis infectio est corruptio illius
boni quod principia naturae non sequitur et curabilis est; et ideo non est similis
ratio de utroque.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc Deus creaturam facit ut unaquaeque de
sua bonitate participet quantum possibile est; meliusque est ut secundum aliquem
modum participet quam nullo modo. Dico ergo, quod quamvis illi qui in
peccato originali nascuntur, sint obnoxii ut priventur illa participatione divinae
bonitatis quae beatos efficit in patria: tamen participant, et facultatem participandi
habent secundum modum qui possibilis naturae est secundum suorum
principiorum conditionem. Unde patet quod non penitus deficit opus Dei a fine
in quem ordinatum est, et praecipue cum veniendi in ulteriorem participationem
facultas non tollatur.
Ad quintum dicendum, quod originali culpae debetur poena secundum hoc
quod culpa est, et hoc non habet ex unione animae ad corpus, sed ex voluntate
primi parentis, quod culpa sit; unde quamvis Deus animam corpori uniat, non
sequitur quod sit causa illius cuius ultor est.

Torna all'inizio