| Omnis causa mali, fel dulce et dulce venenum
 femina, quae lites secum tenebrosaque secum
 argumenta gerit, lacrimas odiosaque portat
 iurgia et incertas certo dat vulnere mortes.
 Femina cum primum viciasset prima parentem
 nostraque perpetuis posuisset corpora flammis,
 una iter in caelum nobis tulit, una salutem
 perpetuosque lares, cuius reverentia tantum
 me tenet, ut vestros repetentes carmina morbos
 praeteream taceamque omnes in lite libellos.
 Ergo, ubi cum socio regalia cautus Ulixes
 tecta simul subeunt, ducibus vicina pelasgis,
 rege salutato, dextras iunxere vicissim
 accepitque duces animo rex letus amico.
 Hic est, Troia, tuis flammis inventus Achilles,
 menibus exicium sacrisque penatibus ingens,
 et via longa armis multisque petenda periclis
 terrarum et pelagi; tanti tibi causa doloris
 penarumque fuit tanteque occasio cladis
 in castris cautus causisque disertus Ulixes.
 Nam simul adduci sua post convivia natas,
 rerum harum ignarus, Liconides iussit et omnis
 ante oculos veniens patuit chorus: inclita proles
 altior est Thetidis cunctis manifesta puellis,
 quae non femineo posset fore credita vultu,
 quamquam habitum veniens moremque tulisset eundem.
 Non possunt aliena diu simulataque longis
 | 
 125
 
 
 
 
 130
 
 
 
 
 135
 
 
 
 
 140
 
 
 
 
 145
 
 
 
 
 150
 |