Quare alii plus et alii minus vivunt. Et quod 				c.85r.b 
quidam mortui creduntur esse. 
Rubrica XXXII 
Dicetur in li. Vir.  c. Adam, plene, ut arbitror, quare alii cicius  
et alii serius moriuntur. Require eciam in hoc li. c. 
XXVIII, XXXI et in li. Stellarum erra. sub Rubrica "  Quia 
astra errancia disponunt vitam"  . Et hic notes, prout scribit 
Albertus Magnus in secundo li. de Morte et vita, quod calidum 
et humidum sunt causa longioris et brevioris vite. Nam 
vult quod, quanto tempore humidum regulatur a calido, tanto 
tempore durat vita.Et quia non potest fieri ita bona restauracio 
sicuti est perdicio, ideo corrupcio et mors sequitur,scribente 
Galieno in primo li. de Regimine sanitatis: "  Nichil eorum 
que comeduntur et bibuntur tale est quale id est quod 
defluit"  . Et ut medicis linquam prolixitetem veritatis huius 
ponam quod scribit Scotus, in prima de sue Astro., quam 
misit ad Fredericum Imperatorem, // "  Vita, dicens, 		c.85v.a 
prolongatur ex gaudio, quia multiplicatur sanguis replens 
venas, unde fit homo alacer, vivax et audax. Tristicia vero 
mortem accelerat, quia consumitur sanguis qui de venis fugit
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |