uti regni Numidiae tantum modo procurationem existimarem meam,
ceterum ius et imperium eius penes vos esse, simul eniterer domi miliciaeque
quam maximo usui esse p<opulo> R<omano>, etcetera. Quae
cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos
terra sustinet sceleratissimus, contempto imperio vestro Masinisse me
nepotem etiam ab stirpe socium atque amicum p<opuli> R<omani> regno
fortunisque omnibus expulit. Atque ego, p<atres> c<onscripti>, quoniam eo
miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum
meorum beneficia possum a vobis auxilium petere, . . . Sed quoniam
parum tuta per se ipsa probitas est . . . ad vos confugi, p<atres>
c<onscripti>, quibus quod miserrimum mihi est cogor prius oneri quam
usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amiciciam a vobis sunt recepti
aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt,
familia nostra cum p<opulo> R<omano> bello Cartaginensi amiciciam instituit,
quo tempore magis fides eius per quam fortuna petenda erat.
P<atres> c<onscripti>, per vos, per liberos, atque parentes
vostros . . . subvenite mihi misero, ite obviam iniurio, nolite pati
regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae
nostrae tabescere. Vide igitur qualiter proemium succinxit, narrationem
contexit, argumentationem aptavit, conclusionem subiecit.
Notandum tamen est ut supra diximus, ubique talia non occurrere
Aliquando enim vetat personarum qualitas, aliquando rei festinancia
vel vilitas. Et in supradictis quidem mixtum stilus nominamus,
in his vero simplicem appellamus, simplicem quia pura
meraque oratione cessante colorum diversitate perstringimus.
Hinc exempla subiciamus: Salustius in Iugurtino:
Iugurte, tui bello Numantino longe maxima virtus fuit, quam rem tibi
certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est: ut idem senatui
et p<opulo> R<omano> sit, summa ope nitemur. Tibi quidem
pro nostra amicicia gratulor. En habes virum dignum te atque avo
suo Masinissa. Idem auctor in Catilinario:
Quis sim ex eo quem ad te misi cognosces. Fac cogites,
|
|