Hoc itaque ab ipsis qui intus fuerant audito, quamvis sol iam
ad occasum ivisset et quasi sero, ut dicam, fuisset et insuper
etiam quod bene tunc plueret, omnes tamen masculi et femine
ac parvuli cum maximo dolore et luctu foras exeuntes,
omnia, que intus fuerant, lacrimabiliter dimiserunt. Mane
autem facto Teutonici in ipso castro prosilientes, omnia,
que intus reperierunt, cito abstulerunt; posteaque totum castrum
exarserunt et penitus illud dissipaverunt. Mediolanenses
vero, quamvis tunc regi ostendere palam non auderent,
tamen maximo dolore et ira commoti equo animo se ferre
publice demonstrarunt.
Rex itaque discedens venit ad castrum, quod Abiadgrassus
dicitur, ibique ipso die resedit. Alio namque die equitatus
rex est eum omni exercitu ultra pontem de Ticino. Cumque
ipse omnisque eius exercitus pontem pertransisset, statim
ipsum pontem destruere fecit; et ibi ultra omnes hospitati
sunt. Deinde rex ad castrum, quod Brandenade dicitur,
pergens ibique etiam castrametatus est. Mediolanenses
|
1
5
10
15
|