Andreas Strumensis: Passio Arialdi

144


servulos, duos clericos, quos in eius mortem praecipue inhiare cognoverat,
ad se vocatos, sic allocuta est: << Assumptis gladiis vestrum persequimini
velociter inimicum, ne forte ceteros seducat et ulterius vivat >> . Hi vero
erant qui cum nave tunc veniebant. Qui cum ad ceteros venissent,
egressi de nave dicunt: << Ubi autem est Arialdus? >> . Qui responderunt dicentes:
<< Mortuus est >> . At illi: << Nobis - inquiunt - iussum est videre illum
sive vivum sive mortuum >> . Et aspicientes viderunt illum eminus vinctum
sedentem super saxum, in quem sic anxie irruunt, quomodo leonum
catuli super praedam famelici. Evaginatis igitur gladiis, ipsius unus unam,
alter vero auriculam arripit alteram, dicentes: << Dic, furcifer, si dominus
noster verus est archiepiscopus >> . Qui respondit: << Non est nec fuit umquam,
quia opus archiepiscopi in ipso nec est nunc nec fuit umquam >> .
Tunc immites eius utrasque amputant aures. At ille, oculis in caelum elevatis,
ait: << Gratias tibi ago, Christe, qui me hodie inter tuos martyres dignatus
es connumerare >> . Interrogatur denique iterum si Wido verus esset
archiepiscopus. Qui, solitam constantiam animi tenens, ait: << Non est >> .
Quapropter nasus ipsius protinus cum labio superno est abscissus. Deinde
ambo oculi sunt effossi. Postea vero dexteram detruncant manum dicentes:
<< Haec est quae faciebat epistulas Romam directas >> . Dehinc radicitus
membrum amputant genitale, dicentes: << Praedicator castitatis eatenus fuisti:
exhinc et tu castus eris >> . Postea vero desub gutture linguam extrahunt
dicentes: << Modo sileat quae clericorum familias conturbavit et dispersit >> .
Et sic illa sancta anima carne est soluta, corpus vero ibi quoquo modo terrae
traditum est. Coeperunt denique illic post haec luminaria praeclara per
noctes piscatoribus apparere. Quod ut impia Iezabel audivit, protinus in
aliam insulam eum nocte transferri iussit. Sed cum eadem lux ibidem similiter

Torna all'inizio