Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 56


haec. Est praeterea trium generum, quod omne dicitur, cui hic et haec
et hoc praeponitur, ut hic et haec et hoc felix. Est et epykoenon, quod
promiscuum ideo dicitur, quia sub una vocis litteratura marem ac feminam
compreendit et sub uno articulo profertur, ut hic passer et haec
aquila, <haec> mustela et hic milvus.
Passer etenim sive masculus sive femina sit, sub masculino proferri
debet articulo, quo vocabulo cunctae minores aviculae vocantur.
Nam a parvitate corporis passer adeptus est nomen. Aquila quo
que sub feminino tantum articulo etiam masculinum demonstrat, et
dicitur aquila ab acumine oculorum, eo quod ceteris avibus acutius
videat. Mustela vero mus longus dicitur, quia telon Grece longum appellatur
Latine. Milvus autem a molli volatu nuncupatur, et sub masculino
articulo femininum et masculinum declinatur.
Quaestio. Cum haec igitur promiscua sint, cur passerem et milvum
genere masculino, aquilam vero et mustelam feminino pronuntiamus?
Solutio. Quoniam auctoritas et usualis loquacitas ordinavit,
ut nomina quae per r vel s terminantur, masculino genere, quae au
tem in a finiunt<ur>, feminino pronuntientur.
Interrogatio. Interrogandum quoque est quid distat inter commune
genus et epychoenon, quod utrumque marem ac feminam comprehendit.
Differentia prima. Prima quippe differentia est, quoniam commune
in magnis animalibus dignoscitur, videlicet in homine, in cane; epykoenon
vero in parvis siquidem, hoc est in mustelis et in avibus et <in>
omnibus reptilibus.
II. Secunda etiam est differentia, quia commune natura cognoscimus:
quippe cum videris hominem, visu et natura utrum masculus vel
femina fuerit anima<d>vertere poteris; epykoenon vero nusquam.
III. Tertia quoque differentia est, quoniam commune duos recipit
articulos, epychoenon autem uno nititur articulo.

Torna all'inizio