vocabula et vestrum quantitas diminuta vel aucta mihi memoriter
non succedunt. Sic igitur vocabulorum et quantitatis gratanter tamen
alternato certamine, communi vos malui voce colligere, quam sub speciali
compendio obliviose quempiam preterire quem nollem. Committitur
itaque cedule salutare quos invenit, monitionis mee licet indigne consilia
vobis porrecture, studentibus ut sic allisis pannulis vestris ad petram et
solidata lubricitate qua fluitis, per quam et ego conflueram, illam habere
mereamini gratiam, quam habere non potuit nisi qui sudavit et alxit.
Etsi prosequatur officium dominantis auctoritas, dum fidelium precibus
inclinat intuitum et premiorum retributione remunerat servitia subditorum,
quia tamen omnis benignitas ad beneficia properat et muneris
maioris est gratia, quominus diu recipientis expectatione pependit,
satis nobis ad gloriam cedere credimus et subditis ad profectum, si premia
meritis interdum precurrere patimur et subiectorum obsequia beneficiis
|
|