| Qui dum ab eorum rediret cede, obuiauit ei Cynaras de
 familia regis Acchasti. Quem Pirrus interrogauit ubi esset Acchastus.
 Qui dixit ei Acchastum prope esse. Et statim Pirrus
 Cynaram euaginato ense crudeliter morti dedit. Et confestim properauit
 ad naues, ubi pulchris uestibus seriose se induit, et ab eis
 recedens Acchasto regi obuiauit. Qui dixit Pirro: "Quis es tu?"
 Pirrus autem regi Acchasto sic respondit: "Vnus sum ex filiis regis
 Priami qui ductus in captiuitatem sub dominio Pirri sum. " Rex
 uero Acchastus, ignorans eum esse Pirrum, dixit ei: "Ubi est Pirrus?"
 Qui dixit: "Ualde a maris uexacionibus fatigatus descendit
 in terram et causa quietis accessit ad illam foueam, " quam extensa
 dextera sibi monstrauit. Et statim euaginato ense ipsum uoluit
 interficere. Tunc ei statim ibi apparuit Thetis uxor regis Pellei,
 que et ipsa erat regis Acchasti filia mater Achillis et auia Pirri, que
 dixit ei: "Kare nepos, quidnam intendis facere? Nonne auia tua
 sum? Orbasti me enim duobus fratribus meis auunculis tuis, et
 nunc intendis orbare me rege Acchasto, meo patre, proauo tuo?"
 Et statim Thetis, Pirrum fortiter amplectendo, cepit brachium eius
 quo ensem tenebat in manu ne ipsum contra regem Achastum
 eleuaret ad ictum. Cui dixit Pirrus: "Rex Acchastus pater tuus
 regem Pelleum uirum tuum a suo regno deiecit. Nonne in hoc
 teipsam offendit? Sed ueniat Pelleus, qui si sibi uelit parcere,
 parco ego. " Veniens igitur Pelleus rogauit Pirrum ne regem Acchastum
 morti traderet, cum de morte duorum filiorum suorum sit
 rex Acchastus satis afflictus et deterior morte sit pocius sibi uita.
 Quare reformata est pax et bona uoluntas inter Acchastum et Pelleum,
 dudum inuicem discordantes. Et consedentibus omnibus eis,
 Thetide uidelicet, rege Acchasto, Pelleo, et Pirro, inceperunt hii
 tractare de regno. Rex autem Acchastus, qui tunc regni ipsius
 moderamina gerebat vt rex, dixit illis: "Ego autem sum nimia senectute
 confractus et de regni laboribus amodo michi modica cura est.
 Filios meos amisi, qui de regno ipso potuissent habuisse dominium.
 Nullus alius ergo est ad quem regnum ipsum debeat de iure
 deuolui quam ad Pirrum, karissimum nepotem meum, et ideo ex
 nunc me spolio regno ipso et ipsi Pirro sponte concedo. " Quem ex
 eo statim per sue uestis fimbriam inuestiuit. Cui Pelleus: "Et ego
 omne ius quod in eo habeo cedo et transfero in eundem, quia semper
 | 
 |