Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 30

Liber I


suos salutavit". Quae omnia satis intelligentur, si domum tantum venisse Ciceronem dixerimus, nisi quid ex particularibus illis ad rem nostram causamque conveniat, ut si velimus inferre insidias Ciceroni a domesticis in illa salutatione paratas fuisse. Breves item erimus, si nullis transitionibus et digressionibus utemur, ut sunt aliquando in Metamorphosi Ovidii, qui fabulam fabulae interponit. Sed quod in eo poemate virtus est, in epistola aut historia vitium esset. Rem etiam bis aut saepius non repetemus, sic: "Venit Romam Augustinus; postquam venit, domum applicuit; ubi vero domum applicuit, benigne a suis exceptus est". Ita etiam consequentia narrabimus, ut ex illis antecedentia intelligamus, ut si te Romam rediisse dixeris, discessisse quoque te facile intelligat. Denique rerum exitus longius quam opus sit non persequamur, ut si propositum sit tuum ad urbem reditum narrare, prosequaris etiam quicquid in urbe postea feceris. Praeterire autem quicquam ex re gesta, ubi rei notitia sola petitur, non oportet. Ubi narratio ad finem aliquem laudis, deliberationis iudiciive dirigitur, non ea modo quae obsunt, sed ea etiam quae non prosunt omittenda sunt. Dilucida erit narratio, si ordinem rerum gestarum, temporum, locorum personarumque servabimus; si nihil quod extra rem sit interponemus; si

Torna all'inizio