"marito" "marito, maritas". 21 Professionum uero nomina post
uerba omnia sunt accipienda, ut "doceo, doctor", "suo, sutor",
"scribo, scriptor", et sunt uerbalia in or apud Latinos. 22 Nam
"grammaticus", "philosophus", "architectus", "sophista", "poeta"
Greca sunt, ex quibus etiam uerba deriuantur, ut "poetor". 23
Omnia quoque que ex ipso actu agentibus imponuntur, a uerbis
deriuantur, ut "amo, amator", "impero, imperator". 24 Ab aduerbiis
quoque uel prepositionibus uerba deriuantur, ut "perhendie,
perhendino", "intra, intro", "supra" uel "super, supero, superas".
|
|