Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 616


Gregorius a rege missus eius interfuit consecrationi. Quodsi aliquid adversus
eum habuit, decuit in primordio dixisse, antequam legatos eius honorifice suscepisset,
priusquam ab eis absolutionem excommunicationis publice suscepisset, antequam Herimannum
Pabenbariensem episcopum ei deponendum Romę misisset, priusquam alterum
in eius sede ex precepto eius posuisset. Quodsi dixerit se iuvenem suorum deceptum
fuisse astucia consiliariorum, quid de Lemaro Bremensi archiepiscopo dicemus, viro
sapientissimo et omnium artium peritissimo? Nonne, postquam ab eiusdem papę legatis
officio suspensus est, tamdiu sacerdotio se abstinuit, quamdiu a Saxonia Romam
veniret, ducens secum illius regni philosophos Giticlinum Coloniensem et Guezolonem
prepositum, qui postea Maguntinam vastavit ecclesiam, et Mainardum Pabenbargensem
et cum his papê pedibus advolutus tam lacrimabiliter veniam peciit, donec
impetravit et officium sacerdotale recepit? Dicerem quidem: si papa non erat, cur
apud Canusium ab eo [rex] excommunicationis absolutionem suscepit, nisi essent, qui
dicerent extortam confessionem non esse confessionem? Quod qui dicunt, male decreta
beati Alexandri, quinti post beatum Petrum Romani pontificis, intelligunt. Non enim
aliam dicunt esse extortam confessionem, nisi quando vel supliciis vel minis veritatem
cogitur negare vel in idolatriam peccare; veritatem profiteri vel invitum, hoc reorum
est; et hęc non est extorta confessio, sed invita, quando quis cogitur hoc profiteri veritate
prodente, quod prava mente negare deliberaverat.
Sunt et alii, qui dicunt venerabilem Gregorium legaliter papam fuisse, sed contra
se ipsum sententiam damnationis dictasse. Nam in secunda feria post pasca apud
Sanctum Petrum, cum regem excommunicasset, adiecit: "Omnibus vobis notum sit,
quod, si usque ad festivitatem sancti Petri non resipuerit, mortuus erit aut depositus.
Quodsi hoc non fuerit, mihi credi amplius non oportet". Quod verbum

1



5




10




15




20



Torna all'inizio