Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 255

libro VIII


17. (1) DE ATTRIBUTIS PERSONE.
(2) Attributa personarum XI assignantur: nomen, natura, convictus, fortuna, habitus, affectio, studium, consilium, factum, casus et oratio. (3) Set notanda est in retthorica persone duplex acceptio: nam persona quandoque dicitur rationalis creature essentia individua. Et sic ille solus qui convenire vel conveniri potest persona proprie nominatur, ut homo particulariter intellectus. (4) Persona quoque dicitur omnis res per suppositum designata, quod a gramaticis tractum est et ita sumitur cum de attributis persone loquimur in hac arte.
18. (1) DE NOMINE.
(2) A nomine sumitur argumentum quando ex vi nominis probabiliter aliquid dicitur de persona, ut: 'Vere hic est Prudentius, quia bene facit omnia et prudenter'. (3) Huiusmodi argumento utuntur sepe theologi; unde angelus dixit: 'Et vocabitur nomen eius Ihesus eo quod salvum faciet populum suum a peccatis eorum'. (4) Quod si fuerit nomen appellativum, trahitur argumentum potius a natura. Iuxta quod dicitur: 'Vir erat in terra Hus', quasi dicat non effeminatus sed fortis permanens in adversis.

Torna all'inizio