De quibus omnibus singillatim tractabimus in sequentibus, sed
primum ostendendum est
propter quosdam simplices
interrogantes epistolas ab omnibus
partibus orationis convenienter
posse incipere, ut in
auctorum diversorum epistolis
et nostris potest cognosci.
De quibus omnibus singillatim tractabimus in sequentibus, sed
prius ostendendum est
non eas nenias debere inquiri,
quas Albericus in libro
dictaminum finxit et quidam
nugigeruli per latum
spargunt, id est qualiter per
indicativum ceterosque modos
et impersonalis fieri
decet epistola. Tales enim
reciprocationes et barbaras
inusitationes sapientes nostri seculi spernunt, sed hoc
preteritum morem fuisse credimus. Sed artis analogiam
a Prisciani constructionibus cottidie fingendo et usitando
et a ceteris doctoribus addiscas.
Usum vero et stilum epistolas scribentium et
maxime Tullii, Macrobii, Boethii, Sallustii et Terentii
sumas, quorum lectione allectus exempla capias et similia
condas, quos, quantum potuimus, in hoc opusculo
imitati sumus. Imitamini ergo et vos, dilectissimi, pervigili
cura. Summo enim labore, assiduo exercitio huius
doctrine tibi est habenda perfectio; nam non credas
esse quiddam materiale et corporale ut quidam stulti,
qui tam leviter et suaviter hoc volunt adipisci velut
electuarium. Hos ab hoc opere removeo quasi desides,
negligentes et hebetes. Illis vero datur huius
opusculi lectio, qui meditari et excogitare voluerunt
et ex paucorum grammaticorum seminibus grandia
|
|