Ne quis de misericordia Dei presumat, narratur 				c.98v.a 
infans a demonibus raptus esse. Et aliud exponitur 
ut pater castiget filios. 
Rubrica LXXIII 
Ne quis propter dicta plus quam debeat speret in misericordia 
Redemptoris, quamquam quedam supra dixerim 
in c. XLVIII et in li. de Deo c. XXII et in li. de Anima c. 
LXXXVII, ad hoc subnectam quid scribit Gregorius in 
quarto Dya.: "  Non omnes – dicens – parvulos, qui iam 
loqui possunt, ascendere celeste regnum credendum est, 
quia nonnullis parvulis a parentibus aditus ille clauditur, 
si nefarie nutriantur"  . Moxque refert quod quidam Romanus 
civis, cuius suppressit nomen, quamquam diceret 
quod notissimus esset cunctis, filium suum quinquennalem 
nimis carnaliter diligens, ei habenas sue voluntatis 
dederat. Sed ipse parvulus mox, ut eius animo aliquid 
obstitisset, Deum ipsum blasfemabat. Cumque puer pestilenciali 
morbo venisset ad mortem ipsumque pater teneret 
in sinu, supervenerunt demones. Repente clamare 
incepit infans: "  Obsta, pater!"  , et clamando ut se ab eis
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |