adhortatione pulsamus. Sicut enim ignis flante uento clarius lucet
et maior efficitur, sic uera uirtus ueris preconiis pulchrius enitescit
et in melius augmentatur. Rogamus igitur sicut rogari oportet
preciosum sanctae aecclesiae filium, quatinus fidem rectam ab
ipso Deo et sanctis apostolis eius atque orthodoxis patribus
traditam cum omni mentis sinceritate inuiolatam teneatis, fidei
congrua opera in quantum uires suppetunt exhibeatis, superbis
austeram humilibus placabilem uestram celsitudinem ostendatis.
In regno uestro perhibentur homines seu de propria seu de
mortuarum uxorum parentela coniuges ducere, alii legitime sibi
copulatas pro arbitrio et uoluntate relinquere, nonnulli suas aliis
dare et aliorum infanda commutatione recipere. Haec et siqua
sunt alia crimina propter Deum et animam uestram in terra
potestatis uestrae corrigi iubete, talesque uos cum diuino adiutorio
uestris subditis exhibete, ut et amatores boni bona amplius
diligant, et appetitores mali prauas actiones nequaquam exercere
praesumant. Hoc enim facientes et diutius cum rerum temporalium
felicitate in terra regnabitis, et post terrenum regnum sine fine
regnaturi ad coelestia regna migrabitis.
Plura et prolixius uobis scripsissem, sed habetis uobiscum
predictum antistitem uestrum monasticis institutionibus a pueritia
enutritum, scientia diuinarum litterarum strenuissime eruditum,
bonorum operum ornamentis in quantum cognosci a nobis potuit
decentissime adornatum. Quem de anima uestra uobis sepius
loquentem si intento corde audieritis, audientes ut patri spirituali
in his quae ad Deum pertinent oboedieritis, oboedientes ea quae
uobis ab eo prolata fuerint in archa pectoris uestri reposueritis,
speramus per misericordiam Dei quia neque uos perniciose errabitis
neque subditos uobis in prauarum actionum pertinacia stare
diu permiseritis.
Omnipotens Dominus contra inimicos mentis et corporis
brachio uirtutis suae excellentiam uestram defendat, et post
longam huius seculi uitam ad eam quae finem non habet feliciter
uos perducat.
|
|