ad diversa predicata, ut habetur in primo
Topicorum . Sed actio et passio sunt diversa
predicata. Ergo nihil est eis commune
univocum. Sed illud quod non est
univocum non potest esse modus significandi
essentialis generalis unius partis.
Ergo agere et pati non possunt esse modus
significandi essentialis generalis in
verbo.
<1-3> Item, quod verbum non significet
per modum motus et fluentis, specialiter
arguitur sic. Modus significandi essentialis
generalis verbi debet competere cuilibet
verbo, aliter non esset generalis.
Sed hoc verbum sum non significat
per modum motus, quia significat substantiam
indivisibilem et esse indivisibile.
Similiter ista verba generari et corrumpi
non significant motum, quia omnis generatio
et corruptio fit in instanti, et quod
fit in instanti non fit in motu. Ergo significare
per modum motus et fluentis non est
modus significandi essentialis generalis in
verbo.
< 1-4> Item, accipiatur eadem maior. Modus
essentialis generalis verbi debet competere
cuilibet verbo. Sed verba absoluta
non significant per modum motus, sed
magis per modum terminati. Unde Priscianus
in Minori aliquando ea appellat
perfecta. Ergo modus motus et fluentis
non est modus essentialis generalis verbi.
|
|