Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 164


longius persequendo singulas vestes mendacem proderet,
uno semel verbo complexus est dicens omnia imperialia
indumenta
. Quid, etiam ne illa, quibus in bello,
quibus in venatione, quibus in conviviis, quibus in
ludis amiciri solet? Quid stultius quam omnia Cesaris
indumenta dicere convenire pontifici? Sed quam lepide
addit seu etiam dignitatem imperialium presidentium
equitum
! Seu inquit: distinguere duo hec invicem
voluit, quasi multum inter se habeant similitudinis, et
de imperatorio habitu ad equestrem dignitatem delabitur,
nescio quid loquens. Mira quedam effari vult,
sed deprehendi in mendacio timet eoque inflatis buccis
et turgido gutture «dat sine mente sonum».
53 Conferentes ei etiam imperialia sceptra : que
structura orationis! Qui nitor! Qui ordo! Quenam sunt
sceptra ista imperialia ? Unum est sceptrum, non plura.
Si modo sceptrum gerebat imperator, num et pontifex
sceptrum manu gestabit? Cur non ei dabimus et ensem
et galeam et iaculum? Simulque cuncta signa atque
banna
: quid tu signa accipis? Sigma sunt aut statue, unde
frequenter legimus «signa et tabulas» pro sculpturis
ac picturis (prisci enim non in parietibus pingebant,
sed in tabulis), aut vexilla, unde illud «signa, pares
aquilas». A priore significato sigilla dicuntur parve
statue atque sculpture: num ergo statuas aut aquilas
suas Silvestro dabat Constantinus? Quid hoc absurdius?
At banna , quid sibi velit, non invenio. Deus te
perdat, improbissime mortalium, qui sermonem barbarum
attribuis seculo erudito. Et diversa ornamenta

Torna all'inizio