Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 178


imperatrice. Ipso quoque anno defunctus est Robbertus Francorum rex cui successit filius
eius Henricus. Cuius in tertio anno urbs Parisii flagrauit incendio, regnauit autem hic Henricus
annis XXVIIII.
Anno dominice incarnationis MXXXIIIJ, indictione IJ fuit eclipsis solis in festiuitate sancti
Petri. Quo anno Iohannes papa defunctus est et successit ei Benedictus qui uocabatur
Theofilatus, seditque annis XIII. Iste quidem de pontificatu eiectus est et suscepit papatum
Iohannes Sabinensis episcopus cui nomen Siluester. Et iste quidem eiectus est. Post dies
LVI recuperatus est papa Benedictus qui post mensem unum et dies XX uendidit papatum
Iohanni Rauennati archipresbitero sancti Iohannis ante portam Latinam, cui nomen positum
est Gregorius, qui sedit anno I et mensibus VI.
Anno dominice incarnationis MXXXVIJ indictione V mense Ianuarii mons Uesubius
eructauit incendium ita ut quasi flumen usque ad mare discurreret.
Anno dominice incarnationis MXXXVIIIJ indictione VIJ apud Constantinopolim Michael
imperator cognomento Catalactus diem obiit anno VII eius imperii. Cui Michael qui Etheriarchis
dicebatur successit eum Zoy imperatrice. Eodem anno mense Februarii Normanni
ingressi iam in Apuliam, ter uno die cum Grecis graui prelio dimicarum inter Aufidum
amnem et Oliuentem, et Normanni uictores extiterunt. In ipso quidem prelio fuit Drogo

Torna all'inizio