Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 29


super ipsum lacum, insimul cupi integre tribus partibus de integra
ecclesia Beati Flaviani, que edificata est in loco, qui dicitur
Campum, una cum cunctis territoribus, et vineis, et molina cum
forme, et sedie, et cum cursibus aquis eiusdem ecclesie pertinentibus,
atque cum omnia pertinencia prefate ecclesie, et cum
viis suis intrandi, et exeundi, cuncta et integra prefate ecclesiae
Sancti Liberatoris, una cum integre tribus partibus de predicta
ecclesia Sancti Flaviani, ego Iohannes in prefato monasterio iudicabi,
simul cum omnibus territoriis eiusdem ecclesie pertinentibus,
cultis vel incultis, pratis, pascuis, aque padulibus, silvis, salectis,
pomis, arboribus fructiferis vel infructiferis, aquis et molendinis,
aquarumque decursibus, et cum libris, et campaneis, et cum
omnibus mobilibus, et ibi manentibus, undecumque vel quomodocumque
eidem ecclesie pertine[n]t vel pertinentes fuerit, per quocumque
modum. verumtamen infra has fines videtur esse de
terris ipsis, idest incipiente prima fine Caput Piscarie, et quomodo
vadit directum, usque in Sensanum, et fine Caili, et qualiter
descendit in flu[v]io de Atugie, et vadit per eodem fluvio,
usque in Piscaria ipsa, que est prima fine. et ad possessione
prefati monasterii, et de eius abbatibus, et custodibus, atque rectoribus
ea omnia predicta iudicavi, atque offerui, unde nichil michi,
nec mee coniugi reservavi. et omnia in omnibus, sicut superius
legitur, in prefato monasterio iudicabi, ea racione ut nullo adveniente
tempore, nullus abbas, nullusque prepositus, vel qualibet
ordinatus prefati monasterii non habeat licenciam de ecclesia ipsa,
vel terris ipsius, in quocumque modum, dare in aliis partibus
tra[n]sactive, absque meum vel de meis heredibus consilium
tra[n]sactare, et alieno dominio dare, nisi ad me vel meis heredibus.
et obligo me ego, suprascripto Iohannes, et meis heredibus

Torna all'inizio