: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2415


Prooemialis epistula summo pontifici destinata super legenda
Sanctae Clarae Virginis.

Quasi veterani mundi senecta urgente fidei caligabat visus, morum
nutabat gressus, marcebat virilium operum fortitudo: quin immo
faeces temporum, faeces comitabantur etiam vitiorum; cum
amator hominum Deus, ex suae pietatis arcano sacrorum Ordinum
suscitans novitatem, providit per eos et fidei fulcimentum, et reformandis
moribus disciplinam. Dixerim certe modernos patres cum
veris sequacibus luminaria orbis, viae ductores, vitae magistros: in
quibus meridianus fulgor mundo ad vesperam consurrexit, ut lumen
videat, qui in tenebris ambulabat. Nec decuit infirmiori sexui
adiutorium sibi deesse, quem libidinis gurgite interceptum, non minor
ad peccandum trahebat voluntas, et maior satis fragilitas impellebat.
Suscitavit propterea pius Deus virginem venerabilem Claram,
atque in ea clarissimam feminis lucernam accendit; quam et tu, Papa
beatissime, super candelabrum ponens, ut luceat omnibus, qui in
domo sunt
, virtute cogente signorum, Sanctorum cathalogo ascripsisti.
Horum Ordinum te patrem colimus, te nutritium scimus, te
protectorem amplectimur, te dominum veneramur: quem sic permaximae
navis regimen universale solicitat, ut parvae quoque naviculae
curam singularem et solicitam non excludat.
Sane placuit dominationi vestrae, meae parvitati iniungere, ut,
recensitis actibus sanctae Clarae, legendam eius formarem: opus

1



5




10




15




20


Torna all'inizio