Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 36


se necessarium habuit omnino orare, qui nullo umquam necessitatis
uinculo ut purus quilibet electorum hominum fuerat inplicatus.
Qui essentialiter susceptus a uerbo caro factum homo permanens
uerus, sic exaltari meruit in deum, quatenus ex uirtute diuinitatis
naturaliter ei inconparabilis permaneret gloriae altitudo, numquam
omnino posse peccare qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus
est in ore eius. Sed nec pati uel mori licet fuerit posse illi, quia
uoluit, non tamen aliter uel aliquando posse habuit, sed qualiter
et quando ei ex potestate propria placuit, pati uel mori dignatus
est. Tu autem falsas coniecturalium obiectionum tuarum adsertiones
memorato Pauli fulciri testimonio coniceris, quia in ea quae
inscribitur ad hebreos epistula de mediatore dei et hominum
scripserit: quod in diebus carnis suae praeces supplicationesque cum
lacrimis et clamore ualido pro se fuderit ad illum qui potuit eum a
morte saluum facere,
ignorans alia ex aliis collegere et uim dicti,
quam ex uno non uales conpraehendere, ex plurimisqueas conlatis
simillimis capabiliter experiri. An si pro magno coepisse te putas
a turre Ananehel usque ad portam anguli qualicumque murum
Hierusalem libratim aedificare perpendiculo, aestimas forte paruipendendum
fore ultra limen portae excedere normam mensurae?
Non est plane alterius periculi finialis mensurae transcendere terminos,
ut est exordii non bene iniecta saxorum machina fundamenti.
Porro in eo angularis portae introeundi te aditum tibimet clausisse
certis reuinci potest indiciis, quo normae mensuram excedisse te
inmoderatae locutionis uerborum phalerae protestantur. Memento q
uia qui per Dauid lapis angularis, ipse per Hieremiam porta est
anguli uaticinatus. In praecedentibus quippe satis latius apostolum
de his disputasse legitur negotiis, immo ab ipso dumtaxat huius
epistolae principio. Omisso interea in fronte moris sui salutationis
titulo, taliter elementa sermonis incipit exordiri: Multifariae inquit
multisque modis olim deus loquens patribus in prophetis, nouissime
autem diebus istis locutus est nobis in filio,quem constituit heredem
uniuersorum, perquem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae
et figura substantiae eius portansque omnia uerbo uirtutis suae,

Torna all'inizio