Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 93

Tomus I


Cap. IV.
Fridericus, Magistro justitiario regni Siciliae,
ut procedat contra clericos non celebrantes Missarum
solennia tempore interdicti, et quod religiosi
non transferant se de civitate in civitatem.
Ne per excogitatae malignitatis astutiam,
iste Romanae sedis antistes dum factus,
nobis insidians, iis quae Dei sunt, longe
sepositis de pravitatis haereticae puteo conetur
semper exhaurire suffragia, quibus evidentem
nostrae causae justitiam decoloret, offundens
bibulis auribus fellitae conscientiae
Canones, ut quieti nostrorum fidelium
vitam pariat inquietam: habita nuper diligenti
provisione, sancimus. Quod quicunque clericus
vel religiosus, ad papale seu papalis legati
mandatum publice forsan obmiserit Missarum
solennia, seu alia divina officia celebrare et ecclesiastica
Sacramenta fidelibus propinare negaverit,
de civitate vel loco, cujus incola
reperitur, eiectus, suis bonis omnibus patrimonialibus
et ecclesiasticis, ut poenam de tanta
temeritate tulisse se doleat, spolietur. Clericis
vero mandato praedicto parere volentibus et in
fide nostra ferventibus ecclesiastica patrimonialia,
aut bona a proximis ab intestato decedentibus
venientia, assignentur. Statuimus

Torna all'inizio