Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 96


ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, cum esset catholicus, mox in regia urbe ymaginem illam venerandam, in qua sancte sex synodus erat depicta et a Phylippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit.
[5.] Tyberis fluvius alveum suum egressus multa Romane fecit exitia civitati, ita ut in via Lata ad unam et semis staturam excrescerat atque a porta Sancti Petri usque ad pontem Molvium aque se descendentes coniungerent. Mansit autem diebus septem, donec agentibus letanias crebras civibus octavum demum diem revertit.
[6.] His temporibus multi Anglorum gentes, nobiles et ignobiles, viri et femine, duces et privati, divinis amoris instincta de Britania Romam venire consueverant. Inter quos etiam reverentissimus abba meus Ceolfridus annos natus LXXIIII, cum esset presbiter annis quadraginta septem, abbas autem annis XXXV, ubi Lingonas pervenit, ibi defunctus atque in ecclesia beatorum geminorum martirum sepultus est. Qui inter alia donaria, que adferre disposuerat, misit ecclesie sancti Petri Pandectem a beato Ieronimo in latinum ex hebreo vel greco fonte translatum.
[7.] Eodem tempore mortuo Honorato episcopo, qui Altinensem ecclesiam rexerat annos VII, Vitalis ad regendam suscepit ecclesiam.
[8.] Leo annis VIIII. Saraceni cum immensu exercitu Constantinopolym venientes, triennio civitatem obsident, donec civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame, frigore, pestilentia perirent ac sic pertesi obsidionis absederent. Qui inde regressi Vulgarorum gentem, que est super Danubium, bello adgrediuntur, et ab hac quoque victi refugiunt, ac naves repetunt suas. Quibus cum altum peterent, ingruente subita tempestate, plurimi etiam mersis, sive confractis per littora navibus, sunt necati.

Torna all'inizio