Quantum ergo ad secundam opinionem pertinet, nullo modo ille homo potest
dici homo dominicus: homo enim importat suppositum aeternum, cui essentialiter
natura dominii competit, non per participationem: nec est quasi possessio
vel effectus vel pars Domini; sed est ipse Dominus, quia Dominus Pater,
Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus. Similiter etiam tertia opinio, cum
ponit hominem quasi habitum Dei Filio advenire, non potest ponere quod homo
denominetur per Deum, sed magis Deus per hominem: quia habitus denominat
habentem, et non convertitur. Tamen inquantum «dominicum» dicitur possessive,
posset ponere quod dicitur homo dominicus, sicut dicitur vestis socratica. Sed
prima opinio posset ponere quod diceretur homo dominicus etiam per participationem,
inquantum hoc nomine homo non importatur suppositum aeternum
secundum eos.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus illud retractavit
sicut in littera ponit Magister; et cum dixit, non intellexit quasi diceretur dominicus
ratione suppositi, sed ratione naturae, quae fit in participatione dominii,
sicut et Divinitatis, per hoc quod assumitur in unitatem personae Filii Dei, qui
est Deus et Dominus.
Ad secundum dicendum, quod ille homo non participat, proprie loquendo,
Divinitatem vel dominium; sed est plene Dominus: quia homo importat suppositum
aeternum, ut dictum est; et ideo non est similis ratio de ipso et de aliis.
Ad tertium dicendum, quod divinum potest dici aliquid, etiam si habeat plenam
Divinitatis rationem (dicimus enim divinam essentiam, divinas personas); et
ideo hic homo, quia est divina persona, potest etiam dici divinus. Sed dominicus
non dicitur de illis qui habent plenam rationem dominii: non enim dicimus
dominicas personas.
Ad quartum dicendum, quod quia natura humana in Christo habet quamdam
similitudinem cum habitu, ut prius dictum est, dist. 6, quaest. 3, art. 2 ad 1;
ideo ea quae pertinent ad humanam naturam, inveniuntur quandoque praedicari
de Christo per modum habitus, quamvis non ita proprie; et ideo Cassiodorus
addit: «Ut ita dixerim». Non tamen est similis ratio ex alia parte: quia divina
natura non habet similitudinem cum habitu. Vel dicendum, quod cum dicitur
Deus humanatus, non sumitur humanatus in vi nominis denominativi, sed in vi
participii; unde tantum valet «humanatus», quantum «homo factus»; et hoc
patet per auctoritatem Damasceni positam in littera.
Ad quintum dicendum, quod Apostolus non dicit Christum, vel Filium Dei, esse
servum, sed quod formam servi accepit, quia humana natura Christi si separaretur,
ut dicit Damascenus, subtilibus intelligentiis, a Filio
Dei, et serva est, et ignorans est; et ideo de natura bene potest dici hoc adiectivum
dominicus, ut dicatur dominica natura.
|
|