et manus sui domini comites osculantur; vix
possunt hoc solum dicere: "Hic est innocens, qui
mortuus est pro nobis; hic est qui suos dilexit
in finem". Juxta cadaver Manfredi compertum
est corpus Theobaldi de Aniballis, qui semper
in pugna Manfredum evestigio sequebatur. Formosum
igitur corpus Manfredi exanime sublatum
est de loco exitus, et ibi de prope juxta
quamdam ecclesiam ruinosam in eodem campo
triumphi cum gloria depositum Gallicorum,
magno lapillorum et lapidum acervo congeritur,
conditur, et sine tumulo taliter sepelitur.
Cap. XIV
Rex Karolus duo candelabra aurea, sceptrum, sedemque
imperialem, auro quoque conflatam, quam Beneventi
ceperat, ad Clementem pontificem dono
mittit.
Ut autem rex Karolus de copiosa et pretiosa,
quae jam in ejus dominii cesserat potestatem,
matrem et dominam honoret ecclesiam, et de
primitiis laborum suorum participem faciat
patrem patrum, et de sua venatione pater ipse
praegustet, duos ceroferarios aureos, seu idola
manu facta comparata candelabris, materia et
opere, pondere quoque et arte pares, necnon facistorium
Caesaris, sedem imperialem aurea
massa conflatam, margaritis coruscantibus undique
circumseptam, quae diu Augusti ad laudis
et gloriae fastigia imperialia ostendenda servarat
aerarium, domino Clementi sanctae memoriae
summo pontifici pro grandis et cari muneris
oblatione transmittit.
Cap. XV
Rex Karolus, generali concilio Neapoli coacto, suis
adversariis omnibus veniam largitur. Philippum
postea de Monteforti in Siciliam mittit, et alios
officiales in alias regni provincias: quas omnes
Galli depraedantur atque penitus depopulantur.
Post desolationem beneventanae civitatis et
successum tam grandis et tam felicis victoriae
memorandum, rex Karolus apud Neapolim,
quo primum post consummationem triumphi processerat,
parlamento inito generali, omnibus et
singulis regni baronibus, et aliis quibuscumque,
qui nomen et omen secuti fuerant Manfredi,
benignus indulsit. Et, ut eos ad suam fidelitatem
alliceret, quos inimicos forsitan viribus
et ferro subegerat, singulorum culpas abolens,
edicto veniae generalis poenas remisit omnino,
beneficiaque spopondit, dummodo eos de caetero
sibi contrarios majestas regia non haberet. Et,
volens ad tranquillandum subjugalis regni statum
intendere, cujuslibet hostis resistentia jam
cessante, mittit in Siciliam dominum Philippum
de Monteforti, ac quaslibet regni provincias
visitat per officiales et nuncios. Verum, propter
Gallicorum multitudinem, quorum frequentia
|
|