Petrus Damiani: Epistulae

Pag 51


saecularibus barbirasium quidem dividat, sed actio non discernat, nec
sacrarum meditantur eloquia scripturarum, sed scita legum et forense
litigium. Multitudini sacerdotum non sufficiunt tribunalia iudicum et
aulae regiae, dum clericorum ac monachorum evomunt turbas, brevitatis
suae conqueruntur angustias. Claustra vacant, evangelium clauditur, et
per ora aecclesiastici ordinis forensia iura decurrunt.
Sed utinam legalis edicti duntaxat essemus lite contenti. Arma potius,
arma corripimus, vibrantia telis tela conserimus, et non verbo sed ferro
contra nostri ordinis regulam dimicamus. Quibus nimirum dicit apostolus,
quia gladius spiritus est verbum Dei , et revera tam immanis pressurae calamitas
incumbit aecclesiis, ut tanquam Babilonicae legionis acies circumfusa,
et Hierusalem cum civibus suis videatur obsessa. Saeculares enim
quilibet aecclesiastica iura corradunt, salaria subtrahunt, possessiones
invadunt, et sic stipendia pauperum velut hostium se reportare manubias
gloriantur. Ipsi quoque saeculares nichilominus inter se proprii iuris bona
diripiunt, alter alteri supergredientes impingunt, et in communi mundo
conclusi, quia soli esse nequeunt, mutua se pervasione collidunt. Mox
arundineos rusticorum tegetes aggrediuntur exurere, et fel atrocissimi
livoris, quod suis utique nequeunt inimicis invomere, inbellibus non
erubescunt rusticis propinare. Et tunc fit ad litteram, quod canitur per
prophetam: Dum superbita impius, incenditur pauper .
In quo nimirum nobilior est serpentina virulentia, quam humana
crudelitas. Serpens enim fugit hominem nudum, aggreditur eum morsibus,

Torna all'inizio