Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 160


Scitis equidem, quod meorum antecessorum fama ubique terrarum,
propter scientie magnitudinem, celebris extitit et festiva. Remansi
tandem sicut rivulus a fontibus progrediens, ob quam causam de
propriis et alienis multa michi negotia superincumbunt. Preterea
suscepi nuper militie cingulum, unde provectioribus adhuc subesse
debeo et non civitati alicui potestari. Nam in illo qui preficitur debet
esse perfecta etas, morum honestas et sapientia comprobata; sed
iuvenilis conditio flexibilis est non modicum et procliva, nec inest
ei tanta gravitas, quod excedentium levitatem reprimere queat. Est
et alia necessaria ratio, que me ab hoc proposito retrahit; nec potest
aliquis rationabiliter contravenire. Militavi siquidem sub senatoribus
sapientie, iuris vide licet peritis, addiscendo iura civilia ut
patrum vestigia imitarer; et nondum elapso unius anni spatio,
promerui de ipsorum beneplacito et assensu in cathedra residere, ac
illorum consortio aggregari, qui sunt candelabra lucentia, et quorum
scientia mundus regitur et illustratur; unde non decet me studium
relinquere inchoatum; videtur enim quodlibet principium esse frivolum
et ineptum, nisi per incipientis ministerium finem congruum
sortiatur. Ceterum firmiter scio et toti est Italie manifestum quod
anchonitana civitas potens est plurimum et famosa, et ipsius vires
tam in mari quam terra latius protendantur. Sed si urbis dominium
hoc tempore michi daretur, absque sociorum licentia, quos iura
doceo, quibus iure teneor, presum et subsum, recipere non auderem.
Bononiam igitur, auxiliante Domino, revertar, ipsorumque voluntati
amicabiliter parebo, et procedam in hiis et aliis, prout michi consulere
dignabuntur. »
Finita siquidem oratione, vulgus clamavit altius: «fiat! fiat!»,
et quod dictum fuerat commendabat. Ille vero postmodum Bononiam
rediit: sicque impetrata licentia sotiorum venit Anchonam, ubi
vires animi atque corporis exercuit, sicut res eo tempore postulabat.
Nam in principio sui adventus Firmanos a Sancto Elpidio cum
paucis militibus removit, et Auximani emuli Anchonitanornm per
ipsius industriam plurima incommoda sustinuere, quoniam castrum
quod dicebatur Podium ammiserunt, in quo captus est nobilis Paulus

Torna all'inizio