2. Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in principio huius  
operis, est doctrinam de vulgari eloquentia tradere, ab ipso  
tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso  
dignos uti, et propter quid, et quomodo, nec non ubi, et  
quando, et ad quos ipsum dirigendum sit, in inmediatis libris  
tractabimus. 
3. Quibus illuminatis, inferiora vulgaria illuminare curabimus,  
gradatim descendentes ad illud quod unius solius familie  
proprium est.
  |  
  |