Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1882


cerneret vidissetque Acim Galathee misceri, iratus eum occidit.
Qui Galathee nymphe dilecte sue precibus in fontem sui
nominis a Neptuno conversus est.
AGANIPPE fons est Boetie celebris plurimum eo quod Musis
dicatus sit, a quo et ipse Muse Aganippe non nunquam nuncupate
sunt.
ALBUNEA fons est in altissimis montibus Tyburtinis, qui sic
ab aque qualitate denominatus est. Hunc non nulli Leucotheam
etiam vocavere.
ALIS fons est in potionibus adeo suavis ut nulla potius aqua
desideretur.
AMIMONEUS fons est apud Argos ab Amimone Danai regis
Argivorum denominatus, ex quo talis consuevit narrari fabula.
Amimon cum studiose in quadam silva iaculo venaretur, minus
advertens percussit Satyrum; quam cum vellet Satyrus viciare,
illa Neptuni auxilium deprecata est. Ipse autem, fugato Satyro,
illam oppressit et ex ea suscepit Nauplium, postea Palamedis
patrem, fontemque loco propinquum et flumen ab ea denominavit.
Alii dicunt eam vite tedio affectam in fontem sui nominis
fuisse conversam.
ANXIR fons Volscorum fuit haud longe a Terracina, que Anxir
antea dicta est, qui, eo quod ignaris letalem haustum preberet,
ab incolis iniectis lapidibus et terra oppletus est.
AON fons est ab Aonia regione in qua est denominatus, Musis
sacer, a quo et ipse vocantur Aonides.
APOLLINIS fons est in Lycia, Turius appellatus.
ARCHEMORUS fons est est in Nemea silva, iuxta quem celebratur
agon in honorem Archemori Lycurgi regis filii et ab eodem
denominatus, cum antea diceretur Langia.
ARCHIDEMIA Sycilie fons est in agro effluens Syracusano.
ARETH fons est Syrie apud quem Gedeon adversus Madianitas
tendens castrametatus est.
ARETHUSA fons est Sycilie Syracusarum proxima muris ea in
parte que dicitur Achradina, celebris plurimum poetarum
carminibus, ex quo consuevit talis fabula recitari: Arethusam
Elidis fuisse nympham et se lavantem in Alpheo Elidis flumine
ab eodem fuisse dilectam, quem cum ipsa fugeret eiusque sequentis

Torna all'inizio