Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 304

appendice


Montem Operis, Tribucum cum rocca, et castrum
Arci alienare voluerit a conventu Farfensi, per scriptum seu concambium,
et qui facit vel qui consentit vel meditatur, et qui accipit,
sciat se consensu omnis Farfensis conventus maledictum, excommunicatum,
anathematizatum et irrecuperabiliter damnatum hic
et in futuro sęculo, auctoritate dorminę nostrę Marię et omnium
sanctorum, usque ad emendationem congruam et satisfactionem,
et sit ei quod acceperit inane et vacuum, et portio eius cum
Iuda traditore, Pilato, Anna et Caifa, et cum ęternis suppliciis
damnetur in sęcula sęculorum. nulla pęnitentia, nulla oratio
vel helimosina, quamdiu de castellis prędictis retinuerit, ei ad
salutem proficiat, sed ad ęternam damnationem et incendium
perpetuum facientes, recipientes et consentientes anathemate maranatha
in perpetuum religentur ad nomen Domini. fiat. fiat.
Interea venerunt legati imperatoris litteras ipsius ostendentes,
quibus iubebat nobis ut Berardum Ascarellum in abbatem reciperemus.
quod nos tunc omnino sprevimus, eundem Guidonem
sperantes in futurum habere nobis utiliorem. et non multo post
Idem Guido cępit de nobis titubare et contra nos suspicionem
habere. verum nos oppido dolentes affligebamur, quoniam spe
a quam estimavimus de illo frustrabamur. et quidem nos illum
sinceriter diligebamus, et ut dominus liberrimus per omnia esset
hortabamur; ipse vero nos in profundum demergere et ad nichilum
redigere, viliusque venundare vel commutare moliens conabatur.
ab omni autem populo omnino despicabilis habebatur,
nosque illum uti pręclarissimum dominum verebamur. ipse vero
laicorum adulationibus uti mallens quam nostrum habere sincerissimum
amorem, nosque per omnia floccipendens, cępit contra
nos inconditos ostendere mores, et in tantum tirannidem execrabiliter
exercere, ut quosdam iuvenes in ipsum verbo solummodo;
delinquentes levi, propriis manibus verberaret, et sublata ab eis
monachili veste positos in tu ... [d]e huius ecclesię hęreditate
expellens abiceret. interea auditum est a nobis quod Berardus

Torna all'inizio