Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 89


non tamen vere fortes sunt, quia si inveniant resistentiam,
et contra sperata malum aliquod patiantur, fugiunt. Sexta
fortitudo dicitur esse bestialis, ut cum aliquis ignorans
fortitudinem adversarii, bellatur. utputa si habitantes
in septentrione sunt fortes, et audaces, in meridiano
vero sunt debiles, et timidi, aggredientes pugnam cum
septentrionalibus, credentes eos esse meridionales, habent
Fortitudinem bestialem. Sunt enim tales quasi bestiae insensatae
aggredientes bellum, non cognoscentes adversariorum
potentiam. Septima Fortitudo dicitur virtuosa.
ut cum aliquis non coactione, vel furore, vel propter experientiam,
vel propter ignorantiam aggreditur bellum:
sed propter bonum, et ex electione. reges ergo et principes
licet has maneries fortitudinum scire debeant, ut
cognoscant qualiter populus suus fortis est, et quomodo
possunt cum adversariis bellare: ipsi tamen debent esse
fortes fortitudine virtuosa, ut non exponant suam gentem
periculis bellicis, nisi habeant iusta bella, et nisi videant
magnum bonum patriae vel regni, quod ex tali bello
consequi possit.
Quid sit Temperantia, et circa quae habet esse,
et quae sunt species, et quomodo nosipsos
possumus facere temperatos.
Cap. XV.

Temperantia inter virtutes cardinales ultimum gradum
tenet. Prudentia enim et Iustitia principaliores
sunt virtutibus moralibus; quia Prudentia est in intellectu,
Iustitia in voluntate. Virtutes vero morales sunt
in appetitu sensitivo, ut in irascibili, et concupiscibili.
Appetitus autem sensitivus deficit a voluntate, et intellectu.
Ideo Prudentia et Iustitia sunt virtutes principaliores.
Est autem Prudentia principalior Iustitia; quia ipsa

Torna all'inizio