presumentem nimium indiscrete commoueor uisceribus
pietatis. Quare propono tibi compatiendo benigne tue salutis antidotum
reuerentie preponere patris mei et meo pudori non parcere nec saluti.
Sed huius ita demum a me beneficii gratiam consequeris, si monitis
meis pure spondes et in exequendis que dixero fallaciis non
utaris. " Ad hec Iason: "Nobilissima domina, quecumque decreueritis
me facturum infallibiliter adimplere uobis spondeo deosque
contestor. " Cui Medea: "Si me tibi copulaueris in vxorem,
si me ab hoc paterno regno, Iason, abduxeris in tuam patriam delaturus,
si me fidelis non deseres quoad uiuam, pro certo faciam et
tractabo quod aurei uelleris obtentu finaliter tuum uotum implebis,
totis imminentibus malis periculis anullatis. Sum enim inter
mortales alias sola que possum uirtutes Martis eludere et eius
potentialiter institutis per contrariam artis potentiam obuiare. "
Ad que Iason: "O quam magna et inextimabilia reuera sunt illa
que michi, nobilis uirgo, promittis daturam michi te, uidelicet que
inter alias preciosas sponsas electe pulcritudinis prerogatiua refulges
uelut rosa punicea, que ueris temporibus flores ceteros
quos in aruis campestribus sponte natura produxit suorum titulorum
insigniis antecellit! Et me liberare preterea a tantorum malorum
noxiis, aureo ariete quesito! Scio tamen me iustum esse non posse
pretium tante rei. Et qui dona tam cara grata offerente fortuna
renueret merito dici posset summa fatuitatis insania penitus agitari.
Quare, nobilissima mulierum, et me in uirum vobis humiliter et
deuotum sponsum expono et me facturum singula que uestra discernet
electio pura et intemerata fide promitto. " Medea uero
talis oblationis exilarata sermonibus, sic ad offerentis uerba respondit
iterato: "Amice Iason, de tuis pollicitationibus certam
effici et omnino securam non uano corde desidero et ut in hiis mentem
meam tutioris assecurationis facias firmiorem, peto per te
quecumque dixisti tuo sacramento firmari. Sed cum ad presens se
nobis locus habilis non presentet, differendum hoc puto dum operiatur
terra noctis caligine, que ad committendum oculta se prebet
|
|