Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 147


superari modo ab aliquo non potest, quia regina quaedam ex alia provincia
veniens basilicam beati Iohannis baptistae in Langobardorum finibus construxit, et
propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum gente continue intercedit. Veniet
autem tempus, quando ipsud oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit".
Quod nos ita factum esse probavimus, qui ante Langobardorum perditionem eandem
beati Iohannis basilicam, quae utique in loco qui Modicia dicitur est constituta, per
viles personas ordinari conspeximus, ita ut indignis et adulteris non pro vitae merito,
sed praemiorum datione, isdem locus venerabilis largiretur.
7. Igitur cum, ut diximus, Constans augustus Tarentum venisset, egressus exinde,
Beneventanorum fines invasit omnesque pene per quas venerat Langobardorum civitates
cepit. Luceriam quoque, opulentam Apuliae civitatem, expugnatam fortius
invadens diruit, ad solum usque prostravit. Agerentia sane propter munitissimam
loci positionem capere minime potuit. Deinde cum omni suo exercitu Beneventum circumdedit
et eam vehementer expugnare coepit; ubi tunc Romuald, Grimualdi filius
adhuc iuvenulus, ducatum tenebat. Qui statim ut imperatoris adventum cognovit,
nutricium suum nomine Sesualdum ad patrem Grimualdum trans Padum direxit, obsecrans,
ut quantocius veniret filioque suo ac Beneventanis, quos ipse nutrierat, potenter
succurreret. Quod Grimuald rex audiens, statim cum exercitu filio laturus auxilium Beneventum
pergere coepit. Quem plures ex Langobardis in itinere relinquentes, ad propria
remearunt, dicentes, quia expoliasset palatium et iam non reversurus repeteret Beneventum.
Interim imperatoris exercitus Beneventum diversis machinis vehementer expugnabat, econtra*

Torna all'inizio