quod respiciat praedicatum formaliter: quia termini in praedicato ponuntur
formaliter; determinatio autem quae determinat absolute ponitur circa praedicatum
sicut circa subiectum quoddam; unde magis respicit suppositum quam
formam.
Similiter etiam haec est falsa: «Christus est homo increatus»: quia privatio
creationis ponitur circa praedicatum ratione utriusque; et ideo utraque falsa
est, nec sibi contradicunt, sed haec est vera: «Christus est homo qui non est
creatus sed aeternus ex parte Deitatis», non tamen aeternus homo, ut aeternitas
determinet praedicatum in ordine ad subiectum.
Ad quartum dicendum, quod totum denominatur a proprietate partis, quando
illa proprietas nullo modo nata est convenire nisi parti illi, sicut crispitudo
capillis, et claudicatio pedi. Sed creatio non tantum naturae, sed etiam personae
nata est convenire, et etiam personae et supposito magis proprie; et ideo
non potest dici de supposito quod sit creatum, quia natura est creata.
Et per hoc patet solutio ad quintum: quia nasci de matre non est natum convenire
supposito hominis, nisi per hoc quod corpus traducit a matre; unde non
habet repugnantiam temporaliter nasci ad aeternaliter nasci: quia unum naturam
humanam respicit, et alterum divinam: quarum habet unam Christus a
Patre aeternaliter, alteram a matre temporaliter. Sed creatum et increatum
utrumque potest respicere suppositum ratione esse quod est suppositi.
Unde patet solutio ad sextum.
ARTICULUS 3
Utrum Christus secundum quod homo, sit creatura
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus non possit dici creatura secundum quod homo.
Quidquid enim praedicatur de altero secundum quod ipsum est, praedicatur de
eo simpliciter. Sed quod praedicatur de Christo secundum quod homo, praedicatur
de eo secundum quod ipsum est, quia ipse est essentialiter homo. Ergo
cum esse creaturam non praedicetur simpliciter, non potest praedicari de eo
secundum quod homo.
2. Praeterea, magis est esse filium adoptivum quam esse creaturam. Sed non
potest dici quod Christus, secundum quod homo, sit filius adoptivus. Ergo
multo minus potest dici quod, secundum quod homo, sit creatura.
3. Praeterea, secundum quod Magister dicit in littera, haec est tropica locutio:
«Christus est creatura». Ergo si Christus, secundum quod homo, sit creatura, et
haec etiam erit impropria, «Christus est homo», quod est falsum.
|
|