Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 150


vitam et perfectionem principantis. Quare apud reges
et principes non solum detestabile esse debet eos turpia
operari, sed etiam nominare, et audire turpia nefas
esse debet. Bene ergo eis competunt exemplares virtutes,
quibus secundum Plotinum nefas est turpia nominari:
sed cum tantae bonitatis nullus esse possit absque
Dei gratia, et eius auxilio: quanto reges, et principes alios
excellere debent, tanto ardentius decet eos divinam
gratiam postulare. In hoc eergo eliditur Philosophorum
elatio, violentium quod ex puris naturalibus possemus
omnia mala vitare, et perfectam bonitatem acquirere.
Quod bonarum dispositionum quaedam sunt virtutes,
quaedam supra virtutes, quaedam annexae
virtutibus, quaedam disponentes ad
virtutem. Cap. XXXIV.

Dicebatur enim supra, quod licet largo modo accipiendo
virtutes, omnis bona dispositio mentis possit
dici quaedam virtus: attamen bonarum dispositionum
quaedam magis sunt annexae, et adminiculantes virtutibus
et disponentes ad virtutem; quam sint virtutes. Sic etiam
quaedam dispositiones bonae magis debent dici supra virtutes
quam virtus. Sed quomodo hoc esset, non probatur:
quia nondum declarata erant ea, per quae haec omnia
innotescunt. Sed visis praehabitis, ostendere quomodo
haec sic se habent, non est difficile. Nam eubulia, et
synesis sive consiliativa, et iudicativa, virtutes sunt, accipiendo
virtutem large. Unde et Philosophus 6. Ethicorum,
eas virtutes appellat. Accipiendo virtutem tamen,
ut hic de virtute loquimur, aliquo modo deficiunt a ratione
virtutis. Nam (ut dicitur 2. Ethicorum) ad virtutem
pertinet primo scire, deinde eligere, et tertio firme,
et immobiliter operari. Quare cum eubilia consilietur,

Torna all'inizio