et demum hac totus devictus ab arbore mundus
praecipitur sancte posuisse scilentia vite;
cedunt claustra sibi, cedunt pia concava patrum
saxa per ingentes olim celeberrima silvas.
Post te nil toto vidi praestantius orbe,
post te nil melius, post te nil pectore maius.
Haec tibi fortunas capitique piissima laurus
servat et ornatos haec dat tibi sola triumphos.
Inclita stirps regum, magni quoque filia regis,
regis cara soror, regis dulcissima coniunx,
non regum genitrix: potuit Fortuna secundis
rebus et auxiliis hoc donum adiungere tantis!
Nusquam ulli lutulenta fuit sors optima, nulli
integra: deest aliquid, quamvis pannosa videtur
vestis et extensa signet sua lictora cauda.
Hoc certe confectum adeo, ne prospera terris
aut completa satis possit tibi praemia mundus
reddere et ad votum vitam hic tibi fata quietam.
Haec tua descripsi, princeps, felicia, quae tu
quantum contineas et quanto robore serves,
ipsa fidem terris praestant tua sceptra tuumque
pectus et exemplo capiens tua proelia mundus.
Nunc locus est repetam letus mea munera, princeps,
ut post completos tanto sudore labores
ocia des operi et fesse des ocia menti,
donatumque domum rude mictas: scilicet haec sunt
|
100
105
110
115
120
|