Ecclesiae, stabiles in fide catholica, paupertatem et humilitatem
Domini nostri Iesu Christi et eius sanctissimae matris et sanctum
Evangelium, quod firmiter promisimus, in perpetuum observemus.
Amen.
[Epilogus].
[Datum Perusii, sexto decimo kalendas Octobris, pontificatus
vero domini Innocentii papae IV anno decimo.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis
infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Asisii, quinto idus Augusti, pontificatus nostri anno undecimo].
/*
|
|