Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 698


Universis transscriptum publicum inspecturis I permissione
divina etc.
Constitutus in presencia nostra R, procurator abbatis
et conventus monasterii sancti Augustini cantuariensis,
procuratorio nomine pro eisdem humiliter petiit, ut quasdam
litteras eidem abbati et conventui a felicis recordacionis
domino N papa iii concessas, quarum litterarum
tenor propter carte vicium — vel propter vetustatem
ipsius, vel pro eo quod ipse littere balneate fuerunt —
incipit iam deleri, deberemus inspicere, et inspectas transscribi
facere, ac ipsum transscriptum auctoritate nostra et
sigilli nostri munimine roborari.
Quarum litterarum tenor talis est: Nycolaus episcopus
servus servorum dei
etc. ponatur totus tenor litterarum.
postmodum dicatur sic:

Nos igitur quia prefatas litteras diligenter inspeximus,
et inspectas vidimus non cancellatas non rasas non
abolitas nec viciatas in aliqua parte sui, set bulla plumbea
et filo canapis — vel corda serica — more curie romana bullatas,
ideo presens transscriptum ex eis sumptum et
coram nobis una cum infrascriptis notario et testibus sollempniter
auscultatum auctoritate nostra et sigilli nostri
munimine duximus roborandas.
Ego notarius . . prenominatas litteras vidi non cancellatas
non rasas non abolitas nec viciatas in aliqua
parte sui, set vera bulla ut dictum est more romane
curie bullatas, easque in presenti transscripto de verbo ad
verbum — nil addens nil minuens quod sensum mutet vel
viciet intellectum — transscripsi, et fideliter transscriptum
ad easdem postmodum una cum talibus clericis
vel laicis testibus presente domino archyepiscopo

Torna all'inizio