Ubi caelibem agens vitam atque sanctis orationibus assidue vacans, Christo
Domino placabiliter serviebat atque per totius moralitatis studia omnibus
complacebat. Erat enim verus Dei cultor, pacis et charitatis amator,
oris ad silentium custos, elemosinarum largus distributor, in vinea
Christi idoneus cooperator, in incessu humilis, in eloquio dulcis, in fide constans,
in oratione perseverans, in ieiunio assiduus, in vigiliis sedulus.
Qui nimirum duci Bonifacio eiusque gloriosae coniugi cunctisque suis
militibus necnon universis Italiae principibus pro tanta morum honestate
ita carus erat, ut quaecumque ab eis promerenda peteret, facillime impetraret.
Quorum omnium dilectione et benivolentia amabiliter est dilectus ac
intra palatinae aedes si quando causa exigebat, honorifice est susceptus.
Si pro statuenda pace aliquando foras egredi Dei famulo placuisset, prius
a monasterii patre et fratribus benedictionis licentiam petebat, ac sic
ad perficiendum pacis opus fideliter incedebat. Dona vel enxenia
pravorum hominum veluti stercora aspernendo exhorrebat. Quae vero
a bonis et honestis viris aliquando coactus accipiebat, pauperum necessitatibus
impendebat.
|
|