Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 9


est sed habet suam energiam, id est propriam operationem, ut uniat
creaturam cum Creatore. Rata igitur est sententia et recta istius auctoris
intentio, in hoc opere invenire veritatem eorum que in sanctis scriptitationibus
de Deo dicta sunt, secundum virtutem divinorum eloquiorum
et unitatem qua Deo coniungimur.
Sed ne retur Dei omnem veritatem invenire, quia hoc hominis
non est, subponit: Universaliter itaque non audendum dicere. Si in rebus
istis naturalibus creatis atque caducis citra conceptum remanet sermo,
iuxta illud: «Non satiatur oculus visu nec auris auditu», quanto magis
de Creatore suo non poterit creatura universaliter dicere, cum eius particularia
vix possit narrare? «Quis enim cognovit sensum Domini aut
quis consiliarius eius fuit?» Altitudinem divitiarum sapientie et scientie
Dei quis scrutatus est? Ergo non universaliter audendum dicere de
Deo, quoniam ex parte de ipso cognoscimus. Neque intelligere quid
de essentiali et occulta divinitate, preter divinitus nobis ex eloquiis sacris expressum.

Non solum dicere sed nec intelligere quid audemus de divinitate
essentiali, preter id quod in Scripturis sanctis divinitus revelatum est.
Arcet omnem humane presumptionis intellectus audaciam et carnalis
sapientie verbis confictum ingenium intellectumque volatilem, quem
pertinax error adversus sanam intelligentie doctrinam aut hereticorum
de propriis loquens male ceca sibi finxit voluptas. Essentialis et occulta
divinitas: nominatio essentialis pondus intulit significationis. Essentialis
enim divinitas essentia est, essentia vero esse, esse vero loquitur est,
est autem nec intensionem arbitratur nec remissionem, unde scriptum
est: «Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio».
Nam in divinitate essentia, et essentia est ipsa divinitas; et in essentia
divinitas, et divinitas est ipsa essentia. Et occulta est divinitas, quia Deum
nemo vidit <umquam>. / Si ergo in occulta divinitate nemo umquam
vidit Deum, nec ulla ratio vel intellectus, ulla vox vel scriptura, ulla
essentia vel scientia rem illam omnium rerum abditam occultamque
aliquando vidit, dimittenda est profecto et magis veneranda in suis recessibus
et sibi ipsi relinquenda quam temere sit exploranda.
Quam sententiam Dionisius profitetur dicens: Ipsius enim super
rationem et intellectum et essentiam superessentialem ipsa superessentiali scientia
reponenda.
Dicit enim archanum inexcogitabile <ipsius> divinitatis

Torna all'inizio