SED CONTRA, omnia praecepta legis ad dilectionem Dei et proximi aliqualiter
reducuntur, ut in praecedenti distinct. 36 dixit Magister. Sed dilectio Dei et
proximi sufficienter continetur in istis praeceptis. Ergo omnia alia praecepta
legis ad haec reducuntur.
Praeterea, sicut celsus dixit, ius est ars aequi et boni. Sed quidquid continetur
in aliqua arte, reducitur ad prima principia illius artis, sicut in scientiis demonstrativis
ad dignitates. Cum ergo praecepta legis naturalis sint in agibilibus,
sicut principia naturaliter cognita in demonstrativis, videtur quod omnia praecepta
legalia ad haec praecepta legis naturaliter reducantur.
Praeterea, nullum praeceptum legis iustum est, nisi rationabiliter positum sit.
Sed omnis recta ratiocinatio oportet quod a naturali cognitione deducatur:
quia principium rationis intellectus principiorum est. Ergo oportet quod omnia
legis praecepta, si iusta sunt, a praeceptis legis naturae deducantur; et sic
omnia alia in haec praecepta reducuntur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in rebus naturalibus invenitur triplex cursus rerum.
Quaedam enim sunt semper, quae nunquam deficiunt, ex natura hoc habentia ut
sint, et impediri non possint: quaedam vero sunt frequenter, quae in paucioribus
impediuntur: quaedam vero sunt raro, vel in minori parte. Ea autem quae
sunt semper, sunt causa et origo eorum quae sunt frequenter et raro; unde
etiam in ea quae sunt semper, reducuntur, ut in 6 Metaph. probatur;
sicut motus caelestes, qui semper sunt, sunt causa et regula motus pluviarum et
imbrium, qui ut frequenter currunt eodem modo; et utrique sunt regula et causa
causalium motuum, ut inventionis thesauri, vel alicuius huiusmodi, secundum
quod homo vel ex pluvia vel ex aliquo huiusmodi, quod ad motum caeli reducitur,
habet occasionem fodiendi in agrum, ubi thesaurum invenit.
Ita etiam est de legibus, quibus humani motus diriguntur. Quaedam enim sunt
leges quae ipsi rationi sunt inditae, quae sunt prima mensura et regula omnium
humanorum actuum; et haec nullo modo deficiunt, sicut nec regimen rationis
deficere potest, ut aliquando esse non debeat; et hae leges ius naturale dicuntur.
Quaedam vero leges sunt quae secundum id quod sunt, habent rationem ut
observari debeant, quamvis aliquibus concurrentibus earum observatio impediatur;
sicut quod depositum reddatur deponenti, impeditur quando gladius
furioso deponenti reddendus esset; et hae leges similantur his quae frequenter
in natura accidunt; et ideo directe et immediate ad ius naturale reducuntur.
Et ideo Tullius, in 1 Rhetoricae, nominat huiusmodi ius a naturali iure profectum.
|
|