Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 7


INCIPIT LIBER PRIMVS CONTRA NOVELLOS INPROBAE
FELICIANAE SECTAE ERRORES
I 1 (I 1) Vnius eiusdemque praecinentis columbae electaeque
genetricis suae letantis ac dolentis uox nostra famoso audita est in
terra praeconio: Nunc autem exaltauit caput meum super inimicos
meos
et Nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar
patres ponere cum canibus gregis mei.
Quae quidem alio in
tempore uariis undique ob tenerum pullorum incommoda circumuallata
angustiis reminiscitur nimirum dierum adulescentiae suae,
quando enixa super fratruelem suum alacri securius pectore
laetabatur. Optantis quoque uocis officio ab ipsis, ut ita dixerim,
scaturientibus internorum uiscerum secretalibus flabris redundantia
oris conloquia usque ad colli medium confluxisse nullius dubii
dicti aduersa resistit obiectio. Ac per hoc more torrentis mellis et
butyri per uerba praecantia morosae retractationis praetendit oraculum.
Quis inquid mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum
dies, quibus deus custodiebat me? Quando splendebat lucerna
eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris, sicut
fui in diebus adulescentiae meae, quando secreto deus erat in tabernaculo
meo? Quando erat omnipotens me cum et in circuitu meo pueri
mei?
His ita et huiusmodi pleno gratulantique corde prosperis
recensetis fauoribus protinus adquaerelosa sese uertit lamenta discriminum.
Nunc autem ait derident me iuniores tempore, quorum non
dignabar patres ponere cum canibus gregis mei, quorum uirtus manuum
erat mihi pro nihilo et uita ipsa putabantur indigni, egestate
et fame steriles, qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et
miseria et mandebant herbas terrae et arborum cortices, et radix
iuniperorum erat cibus illorum. Nunc autem in eorum canticum uersa
sum et facta sum eis
<in> prouerbium et cetera.
I 2 (I 2) Qui sunt isti lasciuientes centum annorum iuuenes, o
pulcherrima mulierum? Qui sunt isti, o unica genetricis tuae,

Torna all'inizio