et aliud sicut inclinans, scilicet ipsa gratia per Spiritum Sanctum in Ecclesiam
diffusa: contra primum est «impugnatio veritatis agnitae», contra secundum
invidentia fraternae gratiae.
Quidam autem sic accipiunt distinctionem harum specierum: dicunt enim, quod
peccatum in Spiritum Sanctum opponitur specialiter gratiae poenitentiali, per
quam fit remissio peccatorum. Ad remissionem autem peccati quaedam exiguntur
ex parte remittentis, quaedam ex parte eius cui remittuntur, et quaedam ex
parte eius per quod fit remissio. Ex parte remittentis concurrunt duo; scilicet
misericordia, et contra hoc est «desperatio»; et iustitia, et contra hoc est
«praesumptio»: ex parte eius etiam cui remittuntur, duo: scilicet propositum
non peccandi, contra quod est «obstinatio»; et dolor de commissis, contra quod
est «impoenitentia»: ex parte eius per quod fit remissio, duo: scilicet fides
Ecclesiae, contra quam est «impugnatio veritatis agnitae»; et gratia quae datur
in sacramentis, contra quam est «invidentia fraternae gratiae».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod desperatio, secundum quod est species peccati
in Spiritum Sanctum, non provenit ex hoc quod aliquis neget remissionem peccatorum;
sed quia remissionem peccatorum, quam fieri credit, ut liberius vacet
peccatis, sponte a se abiicit, dum non vult tendere in hoc quod remissionem
peccatorum consequatur.
Ad secundum dicendum, quod praesumptuosus non peccat ex hoc quod Dei
misericordiam nimis magnam arbitretur, sed quia iustitiam eius contemnit; et in
hoc etiam misericordiae derogat, abutens ea, ac si non esset iusta.
Ad tertium dicendum, quod sicut perseverantia dicitur dupliciter; uno enim modo
est virtus specialis, prout dicit propositum perseverandi in bono incepto usque ad
finem; et alio modo est circumstantia aliarum virtutum, prout dicit actualem durationem
in actibus virtutum usque ad mortem; ita etiam et impoenitentia, secundum
quod dicit propositum non poenitendi, est species peccati in Spiritum Sanctum;
secundum autem quod dicit permanentiam in peccato usque ad mortem, negando
peccati poenitentiam, sic est accidens vel circumstantia aliorum peccatorum.
Ad quartum dicendum, quod obstinatio et impoenitentia non differunt secundum
praeteritum et futurum; potest enim aliquis dici impoenitens qui proponit
etiam de peccatis quae faciet, non poenitere: sed differunt secundum diversa
quae in peccato attenduntur, quae respondent eis quasi obiecta, ut in prima
assignatione dictum est.
Ad quintum dicendum est, quod veritas, sapientia, et huiusmodi, possunt dupliciter
considerari; vel secundum propriam rationem, et sic appropriantur Filio; vel
secundum quod habent rationem doni, et secundum hoc appropriantur Spiritui
Sancto, qui est primum donum, in quo omnia dona donantur, ut in libro 1
dist. 18, dictum est; et ita aliquis impugnans veritatem agnitam ex certa malitia,
in Spiritum Sanctum peccat.
|
|